Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem volentes ire in Asiam Minorem, prohibiti sunt a Spiritu sancto, qui sciebat corda hominum, quia tunc non essent credituri. Noluit ergo Spiritus sanctus, sanctum dari canibus, et impios de contemptu praedicationis gravius damnari. Voluit etiam has provincias aliis apostolis reservari. Philippus namque et Joannes praedicaverunt in Asia Minori. Lucas in Bithynia a qua similiter a Spiritu sancto sunt prohibiti, et ita duae causae redduntur quare prohibiti sunt ab hujusmodi provinciis. Vel ne sanctum daretur canibus, vel quia destinati erant a Spiritu sancto aliis apostolis, Asia Minor Joanni, Bithynia Lucae. Origenes, ubi agit de primitiis et de decimis dandis sacerdotibus, reddit tertiam causam. Dicit enim quod Deus providens servis suis alimoniam corporalem, ab hujusmodi provinciis discipulos propter famem prohibuit, propter illam scilicet maximam famem, in qua Helena sustentavit fratres pauperes, qui erant in Hierusalem, quae facta est quarto anno Claudii. Nec fuit haec Helena mater Constantini [sic], sed regina Abigenorum, cujus amore captus est rex Abigenorum, et eam in uxorem accepit, et concepit ex eo. Et cum nocte dormiret cum ea, et posuisset manum suam super uterum praegnantis, audita est ab eo vox in hunc modum: Vide ne laedas puerum, quia magnus futurus est in mundo. Et audita voce hujusmodi stupefactus dixit hoc uxori suae. Postea puerum natum cum summa diligentia nutrierunt, et mortuo patre, puer factus est rex, et commendatur iste in multis. Et haec est causa commendationis, quia audiens unum Deum coli a Judaeis, coluit eumdem, et suscepit circumcisionem, et ritus Judaeorum. Hujus mater Helena veniens Hierusalem, invenit fideles in Hierusalem inedia laborantes, quia erat tempus famis, et emit granum undequaque, quia attulerat argenti copiam ad emendum, et sustentavit fratres, qui erant in Hierusalem. Et cum adhuc esset in Judaea, nuntiatum est ei quod mortuus esset filius ejus, et statim rediit, et fecit extrahi cadaver de sepulcro, et reportavit in Judaeam, et fecit non longe ab Hierusalem exstrui duo mausolea, et in altero reposuit corpus filii, et praecepit, cum mortua esset, in altero corpus suum reponi, et sic factum est, et adhuc apparent vestigia mausoleorum, et putant multi decepti esse mausoleum Helenae matris Constantini.